라틴어 문장 검색

" Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit.
(불가타 성경, 아모스서, 4장7)
Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
(불가타 성경, 요나서, 1장4)
Et dixit ad eos: " Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos ".
(불가타 성경, 요나서, 1장12)
Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num.
(불가타 성경, 미카서, 5장6)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.
(불가타 성경, 나훔서, 1장3)
Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장1)
Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장17)
et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea!
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장11)
Ex imbri, terra atque anima gignuntur et igni.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:7)
Nimbosisque polus stetit imbribus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 4:1)
Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:23)
nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:15)
Hiemem defluus inrigat imber.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 29:1)
Incidit per id tempus ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet.
(카이사르, 아프리카 전기 1:6)
Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M.
(카이사르, 아프리카 전기 44:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION