라틴어 문장 검색

Neque ulla res magis adjuvat laborantem, quam tempestiva abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 2:1)
Neque terrere autem ea res, si tempestiva est, debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 3:3)
Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adjuvat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 5:6)
Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
et, quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestivis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:7)
Igitur in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues gravesque, quae vix attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus, sed assiduos, in oculis movent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 2:3)
Sed quum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 34:3)
et, si capita acutiora sunt, assiduae punctiones sentiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:3)
quae tempestiva relatu, nunc canimus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:198)
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae, adsiduus ludis, avidus splendere lavacris nec soles imbresve pati, multumque priori dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas, dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:237)
tam iunctis manibus nectite vincula, quam frondens hedera stringitur aesculus, quam lento premitur palmite populus, et murmur querula blandius alite linguis adsiduo reddite mutuis.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:11)
sic cum praecipites artem vicere procellae adsiduoque gemens undarum verbere nutat descensura ratis, caeca sub nocte vocati naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:140)
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
pars cadit adsiduo flatu, pars imbre peresa rumpitur, abripuit partem vitiosa vetustas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix13)
quippe velut denso currentia munera nimbo cernere semper erat, populis undare penates, adsiduos intrare inopes, remeare beatos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION