라틴어 문장 검색

nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:10)
At ubi fiducia latendi pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio noni exilis fratrum pupugit animos et quamquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem et acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:2)
Sed angebar plane non exili metui reputans quemadmodum tantis tamque magnis cruribus possem delicatam matronam inscendere, vel tam lucida tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti, labiasque modicas ambrosio rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et saxeis dentibus deformi saviari, novissime quo pacto, quamquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam vastum genitale susciperet:
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:1)
Molles interdum voculas et assidua savia et dulces gannitus commorsicantibus oculis iterabat illa, et in summa
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:3)
Sed parvulae quidem tenuem spiritum et delicata ac tenera praecordia conficit protinus virus infestum;
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:4)
Venus ecce cum magno favore caveae in ipso meditullio scaenae, circumfuso populo laetissimorum parvulorum, dulce surridens constitit amoene:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:1)
nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:5)
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magno- que procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas alluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:5)
Symphoniae dehinc suaves, fistulae tibiaeque modulis dulcissimis personabant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:6)
"Tu quidem saneta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fovendis mortalibus munifica, dulcem matris affectionem miserorum casibus tribuis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:1)
sciens deus nos esse teneros
(ARCHIPOETA, I73)
ubi deus raptor est, dulcis est rapina.
(ARCHIPOETA, V12)
iocus est amabilis dulciorque favis;
(ARCHIPOETA, X14)
morte bona morior, dulci nece necor;
(ARCHIPOETA, X22)
mihi sapit dulcius vinum de taberna
(ARCHIPOETA, X51)

SEARCH

MENU NAVIGATION