라틴어 문장 검색

a multis tentatus non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 4:2)
cui cum persuadere tentaret, 'noli, oro te,' inquit Pomponius 'adversum eos me velle ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 2:2)
quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 8:3)
Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit, quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 34:1)
Et, hercule, iuste aestimantibus regem liquet, bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 29:1)
At ducis imperiis Minyae monituque frequentes puppem umeris subeunt et tento poplite proni
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 199:1)
Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos liquisse campos et videre te in tuto!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 311)
an vere fama susurrat grandia te medii tenta vorare viri?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 803)
8. Sane, cum per sancte religionis virum fratrem L. civilitatis persuasorem et pacis premoniti atque requisiti sumus instanter pro vobis, quemadmodum et ipse vestre littere continebant, ut ab omni guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manus vestras exhiberemus in totum, nos filii devotissimi vobis et pacis amatores et iusti, exuti iam gladiis, arbitrio vestro spontanea et sincera voluntate subimus, ceu relatu prefati vestri nuntii fratris L. narrabitur, et per publica instrumenta solempniter celebrata liquebit.
(단테 알리기에리, Epistolae 5:1)
observantia quarum, si leta, si libera, non tantum non servitus esse probatur, quin ymo perspicaciter intuenti liquet ut est ipsa summa libertas. 23.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:9)
Liquet igitur, quod superius dixi, me scilicet esse devotissimum et amicum, nullatenus esse presumptum.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:13)
Ex hiis iam liquet quod ius, cum sit bonum, per prius in mente Dei est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:10)
- Curatores, a rege Britanno ad pacem concordiamque restituendam constituti, colloquium frustra tentant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.3)
Mille hominum de exercitu Americano Cantabrigiae tunc temporis apud Novanglos considente, a Washingtonio ad Canadam pacandam missi Hicce manipulus tribuno legionis Arnoldio datus, qui copias itinere nondum tentato per deserta duxit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.33)
Foedere tandem a Congressu sancito, id irritum efficere, a quibusdam enixe tentatum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.53)

SEARCH

MENU NAVIGATION