라틴어 문장 검색

Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
(세네카, De Providentia, book 1 19:1)
Apud desidiosissimos ergo videbis quicquid orationum historiarumque est, tecto tenus exstructa loculamenta ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 88:1)
perimes maritum, cuius extremus dies primusque laudes novit et caelo tenus erecta terras fama suppositas habet?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:27)
quis fervida plaga revulsus cancer infixus meas urit medullas?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:7)
ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit, mater in luctum furens diduxit avidum pectus atque utero tenus exerta vastos ubera in planctus ferit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:35)
Per ego auspicatos regii thalami toros, per spes futuras perque regnorum status, Fortuna varia dubia quos agitat vice, precor, brevem largire fugienti moram, dum extrema natis mater infigo oscula, fortasse moriens.
(세네카, 메데아 5:17)
Etsi repugnat precibus infixus timor, unus parando dabitur exilio dies.
(세네카, 메데아 5:22)
Gravi deorum nostra iam pridem domus urgetur ira, prima quam pressit Tenus furore miserae dura genetricis meae, quae nupta demens nupsit incesta face, oblita nostri, coniugis, legum immemor.
(세네카, 옥타비아 5:2)
utrumne pectori infigam meo telum an patenti conditum iugulo inprimam?
(세네카, 오이디푸스 13:46)
O magna vasti Creta dominatrix freti, cuius per omne litus innumerae rates tenuere pontum quicquid Assyria tenus tellure Nereus pervius rostris secat, cur me in penates obsidem invisos datam hostique nuptam degere aetatem in malis lacrimisque cogis?
(세네카, 파이드라 2:1)
capulo tenus abdidit ensem.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:7)
quid famem infixam intimis agitas medullis?
(세네카, Thyestes 100:1)
in membra corpus, amputat trunco tenus umeros patentis et lacertorum.
(세네카, Thyestes 777:1)
uteroque tenus pateant artus.
(세네카, Troades 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION