라틴어 문장 검색

"Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrimis cutem nudat et sulcos ducit in facie?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:55)
Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus corpora vestita nudentur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:3)
Pallidum interdum cadit, ut candidos nudet umeros, et, quasi videri noluerit, celat festina, quod volens retraxerat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:9)
Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis .in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:18)
nam quae docta nimis cupit et facunda videri, crure tenus medio tunicas succingere debet, caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI230)
Sed Curio Dentato consule omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes Velini, Hadriano tenus mari igni ferroque vastavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SABINUM 2:1)
Operti portus, nudatus est primus et sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 11:1)
Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere - tantum cogitavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 25:1)
— Capulo tenus abdidit ensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:3)
Sic fatus galeam larva tenet, atque reflexa Cervice orantis capulo tenus abdidit ensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:11)
contra qui capillo sunt rariore non eo facile nudantur nutriente humore, quod φλέγμα vocitatur, sed fit illis cita canities:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:2)
Deinde qui in metallo aeris morantur semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant illic convestiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:3)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis, Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:11)
Tu quoque commissae nudatam deseris arcem, Scipio, Nuceriae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION