라틴어 문장 검색

Sarraceni autem viso ejus signo et recognito, ea pars, quae navigio urbem cingebat, illi in galeis viginti et carinis tredecim, [0630A] quas vulgo appellant Cazh, occurrerunt volentes buzam regis coronare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:4)
Et ecce Otho, nomine Altaspata, filius sororis Alberti de Blandraz, miles tiro imperterritus, tantum cum viginti qui aderant ad custodiendam urbem, galea et lancea indutus, quingentis occurrit militibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:3)
Dehinc primo diluculo castra amoventes, in planitie civitatis Racha constiterunt, ubi de omnibus culpis et commissis apud patriarcham Antiochiae, et Benedictum episcopum civitatis Rohas confessionem facientes, discordiam omnem in charitatem revocantes, et acies viginti conponentes, a dextris [0646B] et sinistris constituerunt ad resistendum inimicis, et subveniendum sociis Christianis, et quo sic levius belli onus sustinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:8)
sed ad ultimum decem millia equitum et viginti peditum de terra sua producens ad assiliendam urbem Antiochiam et expugnandum Tankradum in superbia et jactantia magna profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:3)
Sed eorum, qui adhuc in urbe inventi, foedere facto non exeuntes stulte permanserant, a Bertranno et Pisanis circiter unum et viginti millia occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:6)
Erat autem exercitus Christianorum ad viginti sex millia equitum et peditum, virorum bellatorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:2)
Rogaverunt etiam ut eis viros sagittarios et defensores urbis in auxilium mitteret in conventione solidorum, viginti millium byzantiorum sibi suisque dare promittentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:2)
Qui illico viginti millibus equitum ascitis, per montana descendit usque ad confinia Tyri, ut in crastino regem suosque in castris incurreret, et sic urbem de manu regis et ejus obsidione liberaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:2)
singuli reditibus terrarum et locorum possessionibus ditati, in obsequio militari et ipsi equites sub se habentes, alius viginti, alius decem, alius quinque aut duo ad minus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:13)
Tunc vero exsurgens Melibeus, facta inter eos more solito partita, cognovit, viginti partes illorum esse de partita vindictæ in continenti faciendæatque guerræ viriliter pertractandæ, unde consilium illorumlaudavit, insuper et firmavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 20:1)
"Viginti quatuor seniores, habentes singuli citharas, et fiales aureasodoramentorum plenas, que sunt orationes Sanctorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:4)
Et hec vidi meis temporibus, qui in hac professione e plus viginti quatuor annis exertitatus sum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 20:1)
Pro unaquaque mihi viginti denarios tribue, et quotquotsunt, tecum abduces!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 218:6)
Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 7:2)
Nec sane hoc solo contentus, sibi quoque viginti dierum alimenta parata collegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION