라틴어 문장 검색

Si ista parum iuuant, teri potest uel iris arida uel nuces amarae uel quaelibet herba ex refrigerantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:1)
aut sulpuris ignem non experti P. #1108 #1109 #1110 habrotoni P. #1108 #1109 in uini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 3:6)
fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:5)
At si tumor est, foueri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliaue uerbena ex reprimentibus decocta sit, induci uero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 7:1)
laboriose uero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant uulnera, cum inposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 4:4)
Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 10:4)
Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 33:3)
aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 8:11)
Quae ex uino et teruntur et in ipso usu deliquantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 6:7)
casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde uinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. #1108 #1109, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 7:2)
aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento susino miscetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 2:2)
Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malicorium ex aqua terendum eoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 6:1)
Si concidere uitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 7:1)
deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 2:5)
Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION