라틴어 문장 검색

Tali vitio comperimus aptum esse medicamentum ex pice liquida et bubula medulla et hircino sebo et vetere oleo aequis ponderibus compositum atque incoctum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 5:1)
Itaque cum id accidit, pulverilateritio trito priusquam disiungantur, colla conspergi oportet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 7:2)
Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 1:1)
deinde fasce sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:3)
Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:1)
Sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamenta circumlinenda, ne infestentur a muscis, quae ubi ulceribus insederunt, vermes creant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 3:1)
Venena viperae depellit super scarificationem ferro factam herba, quam vocant personatam,trita et cum sale imposita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 1:4)
Huius herbae succus vino mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis in vicem cedunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:1)
Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:2)
itemque cacumina eiusdem arboris cum sale trita laesae parti superponas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 4:2)
Vel si id non adest, tumorque ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:3)
Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
sive album in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immixtus melli vitium extenuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:3)
Facit idem trita sepiae testa, et per fistulam ter die oculo inspirata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:4)
Huius quantocunque ponderi decem partes salis ammoniaci adiciuntur, eaque pariter trita oculo similiter in- funduntur, vel eadem radix tunsa et cum oleo lentisci inuncta vitium expurgat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION