라틴어 문장 검색

pro victu vestes consumpsi, dii mihi testes.
(ARCHIPOETA, VI22)
quod coram Deo nec ideo fecisse testor, se ut nescientibus propalarem, quam profusus in largitate ille sit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:12)
Inanem enim poenitentiam scriptura teste nomino, qua homines innumerabiles nimio detrimento pluribus insidiis perpetratis saepe perculsi dolent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:15)
ROMANIANO AUGUSTINUS Non haec epistula sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur?
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV)1)
Sic autem mihi dominum et Christum testem facis innocentiae et caritatis et sinceri affectus quem circa nos habes, quasi ego non de his iurare omnibus possum.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:4)
Inveniatur autem et falsi testes dei.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:9)
deum nostrum testor hoc me non fecisse.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 2:5)
Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam iam populo patefeceram, verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines adtinet, detinebar.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 2:3)
Quid ergo restat nisi deum testari, cui nota est?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:9)
Deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:6)
Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire ipse deus testis est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:7)
deus testis est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:4)
Rei quippe apertae ipsos testes adhibuit, rei autem occultae quem nisi deum?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:5)
Placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen domini dei sui in fallaciam Christianus adsumat, deum suum testem falsitati Christianus adhibeat?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 11:6)
Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat et timor hominis fallaciter congregat, observent, qui tales sunt, quoniam deum, cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt nec iudicem fugiunt.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION