라틴어 문장 검색

Nec Phryx pastor erit tibi legendus, decrescens cui Dindymon reciso fertur vertice texuisse classem, cum iussu Veneris patrocinantis terras Oebalias et hospitales raptor depopulatus est Amyclas, praedam trans pelagus petens sequacem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem23)
undabant hic arte sinus, fictoque tumore mersabat pandas tempestas texta carinas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium51)
texuerat tamen et chlamydes, quibus ille magister per Tartesiacas conspectus splenduit urbes et quibus ingestae sub tempore praefecturae conspicuus sanctas reddit se praesule leges, attamen in trabea segmento luserat alto quod priscis inlustre toris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium57)
"mage flammea sumens hoc mater sine texat opus."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium64)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
"unde colligitur auctore illo, isto auditore rem textam."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 4:8)
taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:2)
de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens arcam 1 pectoris texat curvatura costarum, tota nihilominus haec ossium 2 ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet, taceo lumborum corpulentiam cluniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:2)
hic pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibus altatis cancellatimque pendentibus pampinus superducta texuerat, pars caespite in viridi sed floribus odoro consedaramus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 4:4)
unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bibliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:3)
peregrina det supellex Ctesiphontis ac Niphatis iuga texta beluasque rapidas vacante panno, acuit quibus furorem bene ficta plaga cocco iaculoque ceu forante cruor incruentus exit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:11)
iuvat ire per corollas alabastra ventilantes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:20)
opus editum tenemus, bimetra quod arte texens iter asperum viasque labyrinthicas cucurrit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:27)
nam metrum diu infrequentatum durius texitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:8)
Verberant puppim, quatiunt carinam, ventilant spondas laterum rotundas, arborem circa volitant sinistrae sibila linguae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION