라틴어 문장 검색

Antiqui timidius eo utebantur, Asclepiades audacius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:1)
Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 4:2)
ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:3)
Vinum bibere lene, subausterum, modice uetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:5)
In is quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamuis profectus euidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 2:1)
Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 11:5)
si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:6)
Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 36:3)
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 47:1)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:3)
Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:4)
Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 2:4)
Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:1)
neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 4:4)
posthac saepius denuo eundem Celsum retractavi, atque in ea re magis semper magisque mihi persuasi me non frustra olim haec affirmasse.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION