라틴어 문장 검색

Ergo materiam colere uis ignea donat Que, quamuis soleat totam turbare quietem Corporis et bellum plus quam ciuile mouere, Hic pacata iacet, nullos motura tumultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:5)
Donat opes ars illa suas, que semina rerum, Federa, complexus, causas et uincula certis Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur, Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:1)
Fluminis in ripa lacrimarum flumina multos Demergunt, qui demergi torrentis abisso Amne furente timent et fluctus ferre tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:4)
Arma sitit belli Discordia, prima tumultus Appetit et primi preludia Martis inire Preparat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:2)
Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Proposito stat fixa suo Natura nec ullo Concutitur uexata metu, sed mente timorem Expugnat, crescit animus bellique uoluntas Surgit, et affectus Virtutibus insidet idem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:1)
Spes largitur equos, castus Timor addit habenas, Armigeri gerit officium Concordia, preco Fama canit cumulatque uiri preconia laude.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:5)
Mente calens, feruens animo, flammata furore, Prima uiro mouet assultus Discordia, primum Aggreditur Martem, primo casura tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:3)
Iam Timor ipse timet, Lis subditur, Ira tepescit, Mitescit Rabies, cadit Impetus, occidit ipse Liuor, languescit Odium, Furor arma resignat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:17)
Vera Fides perimit Odium, Concordia Litem, Pax Iram, Rabiem Constancia Spesque Timorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:20)
sed degener ensis Respuit egressus istos dextreque monenti Denegat officium, malens torpore quietis Vti quam uarios belli sen tire tumultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:8)
Non ultra retinens iras mentisque tumultus, Impietas sese bellando predicat et se Rixando loquitur, uerbis rixatur et ictu Consummat rixas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:1)
Illic lepus melancholico arreptus furore, non somno, sed timoris sopore perterritus, canum somniabat adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:166)
sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:3)
Pax odio, fraudique fides, spes juncta timori, Est amor, et mistus cum ratione furor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION