라틴어 문장 검색

Nam princeps iste iuvenis (qui eo tempore in se trahebat non solum spes et affectus patriae suae, verum etiam oculos et expectationem exterorum) post paucos menses ieunte Aprilae apud castrum de Ludlow obiit, quo missus erat ut cum aula sua resideret tanquam princeps Walliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 10:6)
Maius enim regnum minus ad se tracturum, ideoque unionem istam tutiorem futurum quam fuerat illa Franciae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:7)
Sicut autem reges multo facilius ministros et instrumenta inveniunt qui cupiditatibus eorum inserviant quam qui rebus suis et honori, nactus est duos ministros ex voto suo, aut etiam ultra votum suum, Empsonum et Dudleium (quos populus aestimabat pro sanguisugis suis et expilatoribus) ambos audaces et famae contemptores, quique ex domini sui mulctura haud parum ad se ipsi trahebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:3)
Qui certe (propter odia populi sui et titulum filii sui, tunc aetatem octodecim annorum implentis, principis certe audacis et liberalis, quique ipso aspectu et oris maiestate oculos populi in se trahebat) fortasse in eum irruere potuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:5)
Attamen tali usus est temperamento ut, sicut interdum leges suas ad praerogativae suae iura traheret et prope torquet, ita rursus per vices praerogativam suam ad legum aequabilitatem et moderationem consulto demitteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:3)
cum ad ulterius penetrandum homines nec desiderio nec spe excitentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:5)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
Quod si cui mortalium cordi et curae sit, non tantum inventis haerere atque iis uti, sed ad ulteriora penetrate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:6)
ut vero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:2)
Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:1)
id quod Democriti schola fecit, quae magis penetravit in naturam, quam reliquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:4)
reliquae autem ita fabricas intuentur attonitae, ut ad simplicitatem naturae non penetrent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:5)
ut intellectus reddatur simul penetrans et capax;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:7)
At ista mere popularia sunt, et nullo modo in naturam penetrant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:10)
et operum agmina ac turmas post se trahunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION