라틴어 문장 검색

Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum - nomen est id comoediae quam Plauti esse quidam non putant, - haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 8:1)
quod et quale invidiae atque acerbitatis fretum effervescit!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 8:3)
ASINIO POLLIONI in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis, dignum nota visum est, quod in primo Historiarum maris transitum transmissumque navibus factum transgressum appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos transfretasse dici solitum est, transgressos dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 2:1)
Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem fretu scribere quam freto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 16:1)
Erat enim crassius iam vetustiusque, perangusto freto dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 16:3)
Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 48:2)
Sed postquam dux negotio se implicaret episcopumque praecipuum sibi in tempestate gubernatorem navis fore sperasset, episcopus in scapham transiliverat et trans mare profugerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:9)
Rex ad solitas artes fugiens Robertum Cursonum equitem auratum, castelli de Hammes praefectum (tum trans mare degentem, ideoque minus suspectum cui cum rege consilia misceret), praefecturam suam deserere iussit, seque servum comitis profiteri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:6)
et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:2)
Nos vero rerum evidentia freti, omnem commenti et imposturae conditionem rejicimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:3)
veluti Africa, et regio Peruviana cum continente se porrigente usque ad Fretum Magellanicum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 290:2)
Hoc vero in fretis per lineas nauticas non difficile est experiri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:6)
QVANDO per ima freti solito uulpecula reti Aucta solebat ali captu sepissime tali.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:1)
Et migrare vos faciam trans Damascum ", dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 5장27)
Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION