라틴어 문장 검색

Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:4)
Hic deinde populus quot colonias in omnem provinciam misit!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 42:2)
Deductae deinde sunt duae civium Romanorum coloniae, altera a Mario, altera a Sulla ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 44:4)
Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro re publica obierat, ingens civium provinciarumque et totius Italiae desiderium, per quam effusis in officium lugubre municipiis coloniisque usque in urbem ductum erat funus triumpho simillimum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:4)
igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
tu vide qualis sit civitas ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram, quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus caeli sui dote contentis non grandis gloria datur si deteriorum collatione clarescant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 3:1)
Denique gloriosissimus dux Francorum Pippin, ubi haec conperiit, misit, et adducta ad se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Coloniae ciuitatis iuxta Rhenum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:13)
inter Lavinium conditum et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 39:1)
ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 42:3)
utroque coloniae missae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 122:1)
Fidenates colonia Romana Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 285:1)
posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi sint, eo foedere teneantur quo ab Tullo res omnis Albana cum coloniis suis in Romanum cesserit imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 528:1)
B. Latin's victis montem Aventinum adsignavit, fines protulit, Hostiam coloniam deduxit, caerimonias a Numa institutas renovavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha33)
eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 176:1)
eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION