라틴어 문장 검색

Parua autem exenia transmisi, quae uobis parua non erunt, cum a uobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 2:8)
Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam uilici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo quod haberent aliquid legationis et causae utilis, quod deberent ad illum perferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:9)
quae delectata bono adulescentis proposito, misit eum Cantiam ad regem Erconberctum, qui erat filius auunculi sui, postulans, ut eum honorifice Romam transmitteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:5)
Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 111:1)
commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 251:4)
ab urbe commeatus intentiore quam antea subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 88:3)
eoque ocius transmisit in Italiam ut quam maxime procul abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex Molosside fluentem in Stagna Inferna accipit Thesprotius sinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 340:1)
quos ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium, et per medium amnem transmittit equum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 350:1)
nam insessis omnibus viis per quas commeatus ex Samnio subvehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent absisteret obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 209:2)
nam et circa omnia defecerunt unde subvehi commeatus poterant, et si homines iuvare velint, iniqua loca sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 328:2)
omnia itinera obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 621:2)
Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 161:2)
adeo stolida impudensque postulatio visa est censere ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se, agrosque suos pro alienis populandos obicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 196:1)
civitatem omnem exspectatione belli erectam invenerunt satis constante fama iam Hiberum Poenos tramisisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 201:2)
ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravate ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 238:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION