라틴어 문장 검색

Quo tempore vapor à capite ad terminum caudae ascendit, cognosci fere potest ducendo rectam à termino caudae ad Solem, & notando locum ubi recta illa Trajectoriam secat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:1)
Unde verior erit Problematis solutio, ut recta illa quae orbem secat, parallela sit longitudini caudae, vel potius (ob motum curvilineum Cometae) ut eadem à linea caudae divergat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:4)
Ascensum caudarum ex Atmosphaeris capitum & progressum in partes à Sole aversas Keplerus ascribit actioni radiorum lucis materiam caudae secum rapientium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:1)
Gravitas enim vaporum in Solem non magis efficiet ut caudae postea decidant à capitibus Solem versus, quam gravitas capitum efficere possit ut haec decidant à caudis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:14)
Ob nimium ardorem [caudae scilicet] nondum apparebat capitis sparsus ignis, sed procedente tempore (ait Aristoteles) cum [cauda] jam minus flagraret, reddita est [capiti] Cometae sua facies.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:19)
Hae sunt causae ascensus caudarum in vicinia Solis, ubi orbes curviores sunt, & Cometae intra densiorem & ea ratione graviorem Solis Atmosphaeram consistunt, & caudas quàm longissimas mox emittunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:12)
Nequis contendat quod caudae non soleant videri in Cometis cum eorum lux non est satis fortis, quia tunc radii secundarii non habent satis virium ad oculos movendos, & propterea caudas fixarum non cerni:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION