라틴어 문장 검색

Nam cum concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba iunxisse, Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris explere sententias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:3)
cum tripertito igitur distribuatur locus hic, in consecutionem antecessionem repugnantiam, reperiendi argumenti locus simplex est, tractandi triplex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장1)
Democritum enim, magnum illum quidem virum, sed levibus et rotundis corpusculis efficientem animum concursu quodam fortuito, omittamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:5)
ex quo triplex ille animi fetus existet, unus in cognitione rerum positus et in explicatione naturae, alter in discriptione expetendarum fugiendarumque rerum ne vivendi, tertius in iudicando, quid cuique rei sit consequens quid repugnans, in quo inest omnis cum subtilitas disserendi, tum veritas iudicandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 68:6)
deinde ex his contiguis factis conflari annulum fluidum, rotundum ac corpori S concentricum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 70:3)
Filo pedum undecim longitudinis, ab unco chalybeo satis firmo, mediante annulo chalybeo, suspendebam pyxidem abiegnam rotundam, ad constituendum pendulum longitudinis praedictae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:4)
Comparabam pixides duas ligneas rotundas & aequales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:4)
Est igitur distantia Lunae à Terra in Syzygiis ad ipsius distantiam in Quadraturis (seposita scilicet excentricitatis consideratione) ut 68-11/12 ad 69-11/12, vel numeris rotundis ut 69 ad 70.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 42:13)
Caeterum de Cometarum caudis triplex est opinio, eas vel jubar esse Solis per translucida Cometarum capita propagatum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:1)
"iam triplex, iam mihi quarto, iam decies redit in rugam."
(페르시우스, 풍자, satire 658)
Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:3)
At nunc levior aere vel rotundo horti tubere, quod creavit unda, ridentes fugis et times puellas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:19)
ut pateant aures, ora rotunda volunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 29:1)
dicta triplex causa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권62)
quod ut fiat, forma rotunda facit, par facies templi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권175)

SEARCH

MENU NAVIGATION