라틴어 문장 검색

Per te namque unum mediis exuta tenebris imperio sua forma redit, claustrisque solutae tristibus exangues audent procedere leges.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:9)
tua nos urgenti dextera leto eripuit, tectisque suis redduntur et agris damnati fato populi, virtute renati.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:11)
Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri, si positis pendas odiis, ignoscere pulchrum iam misero poenaeque genus vidisse precantem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:26)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
Mandemusne Noti flabris quoscumque timores pertulimus, festae doleant ne tristibus aures?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:67)
nec meminit leti nimbosve aut frigora curat, dum natis alimenta parat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:119)
frons laeta parum, non tristior aequo, non deiecta malis, mixta sed nobilis ira:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:141)
felix Elysiisque plagis et carmine dignus, qui male suspectam nobis impensius arsit vel leto purgare fidem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:233)
quodsi forte malus membris exuberat umor languida vel nimio viscera felle rubent, non venas reserant nec vulnere vulnera sanant pocula nec tristi gramine mixta bibunt:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus39)
"o senium positure rogo falsisque sepulcris natales habiture vices, qui saepe renasci exitio proprioque soles pubescere leto, accipe principium rursus corpusque coactum desere.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix19)
nam cum tristis hiems alias produxerit undas, tum Nilum retinent ripae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus11)
tristi morientia torpent membra fame, venasque sitis consumit apertas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete10)
et quotiens, rerum moles ut publica cogit, tristior aut ira tumidus flagrante redibat, cum patrem nati fugerent atque ipsa timeret commotum Flaccilla virum, tu sola frementem frangere, tu blando poteras sermone mederi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae69)
Antiquos loquitur Musarum pagina reges, qui dura sub lege procos certare iuberent, empturos thalamum dubii discrimine leti, et sua crudeles gauderent pignora mortis ambitione peti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae79)
quin et supplicii nomen nexusque subisti, ut nos subriperes leto mortemque fugares morte tua, mox aetherias evectus in auras purgata repetens laetum tellure parentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore4)

SEARCH

MENU NAVIGATION