라틴어 문장 검색

patrio sepulchro aut etiam hinc apparet, Faunum hominem fuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5581)
constitvit tumulo in colle, quia tropaea non figebantur nisi in eminentioribus locis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 61)
post bellator equus militaris enim disciplinae fuit, ut equus usque ad sepulchrum duceretur, armiger perversa arma gestaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 891)
succedere ut tumulo sineret succedere terrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1461)
unde imperatores et virgines Vestae quia legibus non tenentur, in civitate habent sepulchra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2064)
nam Iapydia Venetiae regio est, ab oppido dicta, unde est tunc sciat aerias Alpes et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2474)
sed in Gargani summitate duo sepulchra esse dicuntur fratrum duorum, quorum cum maior virginem quandam despondisset et eam minor frater conaretur auferre, armis inter se decertati sunt ibique ad memoriam, invicem se occidentes, sepulti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2475)
bustum hoc loco sepulchrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8502)
ulterius ne tende odiis noli velle crudelitatem tuam ultra fata protendere, sed redde corpus sepulchro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9381)
dic mihi, ubinam sepultus est Caelius, cuius tribus ulnis con- tinetur sepulchrum?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1054)
spargite humum foliis id est implete, ut "spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma". et dicit ornandum esse locum sepulchri ex voluntate defuncti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 401)
tria enim tantum habebant nomina, in quibus 'c' litteram sequere- tur aspiratio 'sepulchrum' 'Orchus' 'pulcher', e quibus 'pulcher' tantum hodie recipit aspirationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2234)
"Haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt, ut desipias Isidis ad hirundinem et sistrum et adsparsis membris inanem tui Serapidis sive Osiridis tumulum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:6)
Iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 24:5)
Nam primum astrorum volucris te consule motus Concursusque gravis stellarum ardore micantis Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, Vidisti et claro tremulos ardore cometas, Multaque misceri nocturna strage putasti, Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, Cum claram speciem concreto lumine luna Abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION