라틴어 문장 검색

Facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.
(카이사르, 내란기, 2권 27:4)
Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at difficili et arduo ascensu.
(카이사르, 내란기, 2권 34:1)
Attii equitatus omnis et una levis armaturae interiecti complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 34:4)
Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis militibus obduci iussit locumque in omnes partes quam maxime impediri.
(카이사르, 내란기, 3권 46:1)
Omnia enim flumina atque omnes rivos, qui ad mare pertinebant, Caesar aut averterat aut magnis operibus obstruxerat, atque ut erant loca montuosa et aspera, angustias vallium sublicis in terram demissis praesaepserat terramque aggesserat, ut aquam contineret.
(카이사르, 내란기, 3권 49:5)
Ita necessario atque ex tempore capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit, qui tantum aberat a nostro castello, ut telum tormento missum adigi non posset.
(카이사르, 내란기, 3권 51:16)
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장1)
Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장2)
Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros coicere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 46장1)
his deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta remitterent:
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 27장4)
qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibus undique continetur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 1장5)
tum etiam, quod propter iniquitatem loci, cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela coicerent, ne primum quidem impetum suum posse sustineri existimabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 2장4)
et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 32장2)
Postero die luce prima movet castra et circiter milia passuum quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium conspicatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 49장5)
Interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat quo commodissime itinere vallem transire possit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 49장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION