라틴어 문장 검색

"quidam adeo in latebras refugerunt, ut putent in turbido esse, quicquid in luce est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 6:2)
Dimitte istas voluptates turbidas, magno luendas ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 2:5)
Num quid tam turbidum fieri potest quam forum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 6:1)
Stellarum iste discursus quicquid praeterit repetit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 11:8)
In hoc omnium discursu properandum ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire, quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 3:1)
Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:4)
Nullam tibi opem feret iste discursus, peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 17:1)
Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 22:1)
Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 25:1)
de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:2)
Nec illud nego, ad ea, quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 18:2)
Numquam autem inordinatum est bonum aut turbidum, " Quid ergo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 18:3)
hac pudicae sacerdotis inter supplicia et uota discursus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:3)
facilis ab hac in omnes artes discursus est;
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:6)
Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION