라틴어 문장 검색

Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine iucunditas et tantus in loquendo lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium Tusculani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 27:1)
aut tamquam machinatione aliqua tum ad severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam tum ad laetitiam est contorquendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:8)
Locus autem et regio quasi ridiculi - nam id proxime quaeritur - turpitudine et deformitate quadam continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:1)
haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:2)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 340:2)
et quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 163:5)
quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:4)
unde pudor, continentia, fuga turpitudinis, adpetentia laudis et honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:8)
itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam προ`σ το` πρότερον revertar, egestas iudicum fuit et turpitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:3)
pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer permovebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:4)
o vix ullo otio compensandam hanc rei publicae turpitudinem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 18 5:5)
ad manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:3)
quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION