라틴어 문장 검색

Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus uel porri uel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 13:1)
uitandumque erit, ne uel luctando uel currendo uel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 13:3)
candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:8)
In interiore uero faucium parte interdum exulceratio esse consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:1)
hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:2)
Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:3)
Tussis uero fere propter faucium exulcerationem est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 1:1)
Exit modo ex gingiuis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingiuarum ullo uitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:3)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:2)
sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita uaria et periculosa genera morborum sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:6)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio adficit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:3)
At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:1)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:5)
Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:5)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION