라틴어 문장 검색

Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장173)
19 Digitorum autem vetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet vinum adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장1)
Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit, quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi (V.26 seqq.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM18)
Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit, et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM22)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장32)
et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corruptius ulcus est, quod interdum osse vitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus moventia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장9)
Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest, et quia nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장13)
meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장15)
effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장11)
Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장17)
abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장44)
eodemque modo linamentum inponendum, ac novissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장50)
Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaerescant, scilicet eum in utroque fuit ulcus neclegenter curatum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장65)
cottidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장76)
Novissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto vix fieri potest, ut gluten, quo vinctus est pilus, non resolvatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장119)

SEARCH

MENU NAVIGATION