라틴어 문장 검색

Situm autem malum intelligo non tantum ubi aer insalubris, sed etiam ubi aer inaequalis est, quales sunt aedes quae extruuntur quidem in colliculo paululum elevato sed cincto undique more theatri collibus altioribus, ubi ardor solis constringitur, venti autem veluti in canalibus variis aestibus reciprocantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:6)
Figura quadrata horto optime convenit, quam undique sepi pulcherrima et arcuata claudi oportet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:10)
Omnia undique replet, neque facile evanescit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:9)
Mane uir hic facto surgens, iam limine fracto, Flebilis et mestus dat inanes undique questus, Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:5)
Pars igitur nostrum solito magis undique rostrum Inprimit et mandit multoque foramine pandit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:10)
Tandem, lustratis regionibus undique latis, Alta petit ficus, qua uictus habetur amicus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:2)
Cumque diu cesus sic esset et undique lesus, Se petit audiri post facti uerbera diri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:16)
Quo dum uenissent, id munus ut inde tulissent, Vndique lustrando, telluris et ima cauando, Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:10)
Qui sic currentes per acutos undique sentes, Se male depectunt, iter alterutmumque reflectunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:12)
At si pelle lupi, qui subiacet huic modo rupi, Cauda priuati, medicaminis arte probati, Vndique menbra teges, mox sano corpore deges;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:17)
Hic prope namque penum quoddam patet, undique plenum, Huc proficiscaris, dapibus celer his ut alaris".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:13)
Dedecus illud agi uidet omnis ut incola pagi, Vulpis in occursum dedit ocius undique cursum, Seque sui galli dolet hoc gestamine falli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:8)
Cui liquidas pultes breuiter det ut inuida uulpes, Has super inmensum uas spargit et undique tensum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:2)
Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장5)
Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION