라틴어 문장 검색

is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 2:3)
furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 3:6)
non me hercule quisquam μουσοπάτακτοσ libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica, privata, rustica, urbana.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 1:6)
itaque eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 4:4)
Vrbanam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 4:2)
Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, turn omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino rebus urbanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:1)
ut enim [urbanis] admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:2)
Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:5)
verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 2:2)
quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:4)
ea translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:4)
quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 4:5)
nam quis umquam dubitavit quin in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas iuris scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:3)
. . Subinde ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana reiecit et Hic inquit debes habitare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:4)
Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION