라틴어 문장 검색

Ei pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 14:4)
Vivaria autem quae nunc vulgus dicit - quos παραδείσουσ Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit - haut usquam memini apud vetustiores scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 5:1)
bibosum dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 3:2)
Sed profecto plus ausus est quam ut tolerari ignoscique possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 10:1)
DAEDALUS, ut fama est, fugiens Minoia regna, Praepetibus pennis ausus se credere caelo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 1:1)
Dux interea Gallorum, vasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus, grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam despiciensque omnia, venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 6:1)
Nemo audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 12:1)
deinde continuo umerum dextrum eodem successu incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:3)
Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 6:1)
Nemo hoc rex ausus est facere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:6)
Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:10)
Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 11:1)
illa te, si adulterares sive tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 6:3)
Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum veneficium, quo maritus et filius necat forent, non admittendum inpunitum videbatur et digna tamen poena in homines sceleratos vindicatum fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 5:1)
Non audeo hercle postulare ut id credatur mihi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION