라틴어 문장 검색

namque Macroni non abdita ambage occidentem ab eo deseri, orientem spectari exprobravit, et G. Caesari, forte orto sermone L. Sullam inridenti, omnia Sullae vitia et nullam eiusdem virtutem habiturum praedixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장6)
' instabat quidem Narcissus aperire ambages et veri copiam facere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장3)
ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora legissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장2)
vana haec more famae credentium otio augebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장4)
et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장6)
Lucanum propriae causae accendebant, quod famam carminum eius premebat Nero prohibueratque ostentare, vanus adsimulatione:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장5)
fomenta vulneribus nulla iussu suo sed, quia cetera palam vana obiecisset, adiungere crimen cuius se pariter indicem et testem faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장8)
cohibuit spiritus eius Thrasea ne vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장12)
ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 3:2)
levissimus quisque et futuri improvidus spe vana tumens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장8)
postquam pandi viam et mare prosperum accepit, de se per ambages interrogat caesis compluribus hostiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장2)
et Caecina pudore coeptae temere obpugnationis, ne inrisus ac vanus isdem castris adsideret, traiecto rursus Pado Cremonam petere intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장8)
Caecina ut foedum ac maculosum, ille ut tumidum ac vanum inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장8)
' has ambages et statim exceperat fama et tunc aperiebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장12)
forte Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION