라틴어 문장 검색

suspectum id Othonianis fuit, omnia ducum facta prave aestimantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장9)
Caecina ut foedum ac maculosum, ille ut tumidum ac vanum inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장8)
forte Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장2)
quippe ipsorum tela per tenebras vana:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장3)
en ego praefectus unius cohortis et Canninefates Batavique, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus vel saepta ferro fameque premimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장7)
sed Vocula omissis fugientium tergis vallum turrisque castrorum augebat, tamquam rursus obsidium immineret, corrupta totiens victoria non falso suspectus bellum malle.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장20)
fatali nunc igne signum caelestis irae datum et possessionem rerum humanarum Transalpinis gentibus portendi superstitione vana Druidae canebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장7)
Vespasianum, quamquam nuntios occultarent, excessisse vita, urbem atque Italiam interno bello consumptam, Muciani ac Domitiani vana et sine viribus nomina:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장2)
nam Cerialis salubri temperamento elusit ut vana pueriliter cupientem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 86장5)
quod nisi eum et mors praeuenisset et Thrasyllus consulto, ut aiunt, differre quaedam spe longioris uitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac ne reliquis quidem nepotibus parsurus creditur, cum et Gaium suspectum haberet et Tiberium ut ex adulterio conceptum aspernaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 3:1)
item ceterorum ut irrita et uana, quoscumque quis diceret herede Caesare mori destinasse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 2:3)
unde existimo nonnullos tradere ausos, suspectum eum Augusto reuocatumque ex prouincia et quia cunctaretur, interceptum ueneno.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 4:4)
Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 5:2)
suspectus et in morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti extitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 5:1)
annum diemque ultimum uitae iam pridem suspectum habebat, horam etiam nec non et genus mortis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION