라틴어 문장 검색

Illi soli non adsentior quod sucos varios de ciborum varietate confectos dicis contrarios esse corporibus, cum corpora ipsa de contrariis qualitatibus fabricata sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 16:2)
Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:1)
Si vero et qui mensa fruitur copiosa hoc vitium saepe non sentit, et qui se uno cibo afficit saepe sustinet quod accusas, cur hoc varietati et non modo edacitati adsignas?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:2)
At, inquies, ipsa inmoderatio ex ciborum varietate nascitur titillante gula et ad sumenda plura quam necesse est provocante.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 23:1)
Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta conponitis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 25:1)
Cum ergo ad custodiam vitae hoc faciant remedia quod cibus, siquidem illa eam revocent iste contineat, cur illis providere varietatem laboras, istum squalori uniformitatis addicis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 27:1)
Quid ergo accusas varietatem quasi gulae irritamentum, cum salus sit hominis vigere adpetentiam, qua deficiente languescit et periculo fit propior?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:4)
Si ergo cibo vivimus et cibum adpetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento varietatis ut haec semper provocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 31:1)
nec sic admitto varietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:2)
Quod ergo ubique alternatur varietate temporis, hoc in Aegypto semper est, cuius aer semper est in calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 11:1)
ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:2)
et haec varietas vel potius contrarietas invenitur etiam in aliis partibus orationis, ut sit adverbium pro adverbio, ut est hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto pro huc;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 411)
unum enim varietas ipsa significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 516)
plerumque enim dum varietati declinationis student poetae mutant proprietatem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1913)
plurima mortis imago aut definitio timoris est, aut varietas mortis ostenditur, id est gladio, igni, ruina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3691)

SEARCH

MENU NAVIGATION