라틴어 문장 검색

ceteris passim dilabentibus adfuere centuriones, inditaque sunt vincla, ut quis reperiebatur in publico aut per latebras.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장3)
dein P. Pomponius legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite alario, monitos ut anteirent populatores vel dilapsis improvisi circumfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장4)
vastati agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus, vel si ex occulto carpere agmen temptarent, punito dolo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장2)
quos Corbulo immissis Hiberis vastavit hostilemque audaciam externo sanguine ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장6)
veterani Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quibus stipendia expleverant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장3)
quod contra vertit, adeo ut regnum per centuriones, domus per servos velut capta vastarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장2)
iam Oceanus cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장4)
quorum adventu nonani legionario milite suppleti sunt, cohortes alaeque novis hibernaculis locatae quodque nationum ambiguum aut adversum fuerat igni atque ferro vastatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장3)
quippe egressus Armenia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores gentium aegre tolerabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장3)
Ceterum Paetus spretis ominibus necdum satis firmatis hibernaculis, nullo rei frumentariae provisu, rapit exercitum trans montem Taurum reciperandis, ut ferebat, Tigranocertis vastandisque regionibus quas Corbulo integras omisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 8장1)
vastata Campania turbine ventorum, qui villas arbusta fruges passim disiecit pertulitque violentiam ad vicina urbi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장2)
Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:1)
raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 5:1)
et urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장9)
Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa , quod postea creditum est, insidiis et simulatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION