라틴어 문장 검색

Insania.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2149)
Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2340)
Noenum mecastor quid ego ero dicam meo malae rei evenisse quamve insaniam, queo comminisci;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 125)
Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 446)
sed hoc primum, me expurigare tibi volo, me insaniam neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4167)
quid cessas dare potionis aliquid prius quam percipit insania?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 541)
porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se uidere.
(아풀레이우스, 변명 78:10)
GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae, cui hoc accidisse uni scio, ut in insaniam non casu incideret, sed iudicio perueniret;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 25:5)
Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:8)
quod cum maius esse videatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION