라틴어 문장 검색

Ante Saturnum deus penes vos nemo est, ab illo census totius vel potioris et notioris divinitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 6:2)
Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:2)
vectigalis libertas;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 8:5)
Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:1)
Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 26:3)
quaevis idololatria sordide instructa vel modice locuples et splendida est censu criminis sui.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 2:3)
Scriptura eius unde eius et census:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:12)
censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:1)
tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:2)
ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 436:1)
secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti conscriptae centuriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 439:1)
tertiae classis quinquaginta milium censum esse voluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 440:1)
in quarta classe census quinque et viginti milium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 441:1)
hoc minor census reliquam multitudinem habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 442:6)
nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 448:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION