라틴어 문장 검색

Damnatus et in insulam relegatus est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 33:1)
accidit enim res contraria et nova, ut accusatore praevaricationis damnato rea absolveretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 33:4)
Damnatus et in insulam relegatus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 5:3)
Accusavi Marium Priscum, qui lege repetundarum damnatus utebatur clementia legis, cuius severitatem immanitate criminum excesserat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 9:1)
damnata et Iuliae legis poenis relicta est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 6:3)
- libertos eius eosdemque coheredes suos falsi et veneficii reos detulerat ad principem, iudicemque impetraverat Iulium Servianum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 8:2)
Deserta inde et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:4)
Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:1)
In plerisque civitatibus, maxime Nicomediae et Nicaeae, quidam vel in opus damnati vel in ludum similiaque his genera poenarum publicorum servorum officio ministerioque funguntur, atque etiam ut publici servi annua accipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 2:1)
Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:1)
Quaeres fortasse, quem ad modum evenerit, ut poenis in quas damnati erant exsolverentur:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 4:2)
Ut decreta quibus damnati erant proferebantur, ita nulla monumenta quibus liberati probarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 4:4)
Erit autem vel hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam in condicionem proborum ministrorum retrahuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 1:1)
Qui igitur intra hos proximos decem annos damnati nec ullo idoneo auctore liberati sunt, hos oportebit poenae suae reddi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:1)
si qui vetustiores invenientur et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non longe a poena sint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION