라틴어 문장 검색

nam maxima pars venenorum frigore interimit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 14:3)
Non tam facile iis opitulari est, qui venenum vel in cibo, vel in potione sumserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 24:1)
Sunt tamen quaedam remedia propria adversus quaedam venena, maximeque leviora.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 26:1)
At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adjicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 16:1)
Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus alter, et infusis corrumpunt mella venenis, unde Cupidineas armari fama sagittas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:40)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
hoc uno fruitur succisa libido.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:108)
omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:34)
at postquam pulsisque bonis et faece retenta peiores legit socios dignusque satelles hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit regnandique palam flagravit aperta libido.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:315)
haurire venena compulimus dirum Syphacem fractumque Metello traximus inmanem Marii sub vincla Iugurtham, et Numidae Gildonis erunt?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:54)
oritur praeda cessante libido, divitibusque dies et nox metuenda maritis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:107)
splendet Tartareo furialis mensa paratu caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:114)
noxia pollicitum domino miscere venena Fabricius regi nudata fraude remisit, infesto quem Marte petit, bellumque negavit per famuli patrare nefas, ductosque Camillus trans murum pueros obsessae reddidit urbi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:176)
iamque oneri creduntur opes tandemque libido haesit avaritiae gravioribus obruta curis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:75)
nec credunt vetito fraudatam Sole sororem telluris subeunte globo, sed castra secutas barbara Thessalidas patriis lunare venenis incestare iubar.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION