라틴어 문장 검색

Occurret etiam alicui proculdubio, postquam ipsam historiam nostram et inventionis tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, vel omnino falsum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:1)
Quod vero ad universalem istam reprehensionem attinet, certissimum est vere rem reputanti, eam et magis probabilem esse et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 304:1)
Vere scire, esse per causas scire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:3)
Licet enim in natura nihil vere existat praeter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:10)
1. In corporibus solidis et tangibilibus non invenitur aliquid quod in natura sua calidum sit originaliter.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:1)
ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid quod per actum illum migrationis inditur aut destruitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:3)
ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid quod talem concretionem corporis subingrediatur, aut contra ab eadem abhorreat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:5)
atque vere probentur, ne alterum altero velocius sit aut tardius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:3)
quartae aliquid substituunt sensui in meris destitutionibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:4)
Etenim nil verius in natura quam propositio illa gemella, ex nihilo nihil fieri, neque quicquam in nihilum redigi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:3)
videlicet, utrum coeli sereni et stellati facies ad idem tempus cernatur quando vere existit, an potius aliquanto post;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:2)
quin illa et sit aliquid, et loci aliquid occupet, et se (in qualicunque necessitate ponatur), vel formam mutando vel locum, liberet, vel (si non detur copia) ut est subsistat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:4)
Imo et illa schola quae praecipue accusatur atheismi, si quis vere rem introspiciat, religionem demonstrat clarissime, nempe schola Leucippi, Democriti, et Epicuri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:7)
Etenim Orci galea, quae politicum vere reddidit invisibilem, est consiliorum occultatio et expeditionum celeritas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:12)
Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos evigilet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION