라틴어 문장 검색

in causa facili cuivis licet esse diserto, et minimae vires frangere quassa valent, subruere est arces et stantia moenia virtus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1111)
"I, scriba, tripictis digere versiculis quae sit subfixa potestas, fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua agnoscat Iudaea legens et Graecia norit et venerata Deum percenseat aurea Roma."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3123)
advenit promissa dies quam dixerat iste adfore versiculus, cum virgo puerpera, teste haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris, edidit, Emmanuelque meum me cernere fecit, estne Deus iam noster?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3199)
quo nunc nemo disertior exultat, fremit, intonat, ventisque eloquii tumet:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr11)
"ego unde mutus sit disertus nescio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1417)
At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 631)
consultus iuris et actor causarum mediocris abest virtute diserti Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:13)
fecundi calices quem non fecere disertum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 510)
rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 198)
Petti, nihil me sicut antea iuvat scribere versiculos amore percussum gravi, amore, qui me praeter omnis expetit mollibus in pueris aut in puellis urere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 111)
' hiscine versiculis speras tibi posse dolores atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:25)
quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis quaerere, num illius, num rerum dura negarit versiculos natura magis factos et euntis mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci quale fuit Cassi rapido ferventius amni ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:5)
atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, versiculos, vetuit me tali voce Quirinus post mediam noctem visus, cum somnia vera:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.17)
immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:1)
petis enim homo ex equestri loco summum locum civitatis atque ita summum ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos plus amplitudinis quam ceteris adferat.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION