라틴어 문장 검색

Erat in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:4)
In eodem genere causarum multum erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum iuris civilis intellegentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:7)
Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:4)
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:2)
Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:2)
hic iam et satis studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 1:3)
non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:2)
quid est enim aliud esse versutum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:3)
neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 3:4)
illa tamen simplicia, vestra versuta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 94:2)
Polyaenus geometricorum peritus 9 15 Polyclitus statuarius 84 9 Polycrates Samius 201 19 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)399)
est enim malitia versuta et fallax ratio nocendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:3)
in primisque versutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius vita esset et plus aliquanto rei publicae prodesset, furere se simulavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:6)
Quo in genere versutissimum et patientissimum Lacedaemonium Lysandrum accepimus, contraque Callicratidam, qui praefectus classis proximus post Lysandrum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:3)
Nec vero alienum est ad ea eligenda, quae dubitationem afferunt, adhibere doctos homines vel etiam usu peritos et, quid iis de quoque officii genere placeat, exquirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 189:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION