라틴어 문장 검색

Sed ulterius non moror Caecinam, quin et ipse prodat quae meminit Maronem ex antiquitate transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:4)
In versibus vel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quaesiverit, Furius ut memor et veteris et novae auctorum copiae disseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:2)
Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse, et inseruisse lecta operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:3)
Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:1)
— Senior leto canentia lumina solvit, pro vetustate senilia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 5:4)
Inesse autem aquam musto vel hinc docetur, quod, cum in vetustatem procedit, fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti humoris permixtione mollita.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 20:1)
De his ergo cavernis quas ventres cerebri nostra vocavit antiquitas nascuntur nervorum septem συζυγίαι.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:1)
Quia senecta, inquit ille, extincto per vetustatem naturali calore fit frigida, et ex illo frigore gelidi et superflui nascuntur humores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:1)
Si qua fidem meruit superos mirata vetustas, Illis et volucres metuunt insistere ramis, Et lustris recubare ferae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:4)
At saxum quoties ingenti verberis actu Excutitur, qualis rupes, quam vertice montis Abscidit impulsu ventorum adiuta vetustas, Frangit cuncta ruens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:38)
Inde petit tumulos exesasque undique rupes, Antaei quae regna vocat non vana vetustas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:4)
Hinc, aevi veteris custos, famosa vetustas Miratrixque sui signavit nomine terras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:51)
veluti deserta rigente Aequora natura cessant, pontusque vetustas Oblitus servare vices, non commeat aestu, Non horrore tremit, non solis imagine vibrat Casibus innumeris fixae patuere carinae, Illinc infestae classes et inertia tonsis Aequora moturae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:33)
Quod sufficit aevum, Immemor ut donet belli tibi damna vetustas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:79)
Pulveris exigui sparget non longa vetustas Congeriem, bustumque cadet, mortisque peribunt Argumenta tuae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION