라틴어 문장 검색

Interea mulier quaedam abhinc triennium Ex Andro commigravit huc viciniae, Inopia et cognatorum negligentia Coacta, egregia forma atque aetate integra.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 167)
Modo quandam vidi virginem hic viciniae Miseram suam matrem lamentari mortuam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 286)
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis] omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:3)
purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum, quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1011)
Gabiis desertior atque Fidenis vicus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 115)
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)
sed videt hunc omnis domus et vicinia tota introrsum turpem, speciosum pelle decora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1623)
vicinia rauca reclamat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1737)
hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem occupet extremis in vicis balba senectus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 2012)
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
'o te, Bollane, cerebri felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille garriret, vicos, urbem laudaret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.11)
hic simul accepit patrimoni mille talenta, edicit, piscator uti, pomarius, auceps, unguentarius ac Tusci turba inpia vici, cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum mane domum veniant.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:3)
funus egregie factum laudet vicinia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:43)
est praeterea quaedam virtutum vitiorumque vicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 176:1)
et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 226:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION