라틴어 문장 검색

"quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris Deidamian eat viduaque e sede revellat attonitam et magni clamantem nomen Achillis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권37)
"exerce formam et fugientibus utere donis, non ideo tibi tale decus vultusque superbos meque dedi, viduos ut transmittare per annos ceu non cara mihi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam79)
procul hinc et fonte doloso Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu flumina et Herculei praedatrix cedat alumni, vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae, incolitis Thybrimque novis attollitis undis, quas praeceps Anien atque exceptura natatus Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda crescit et innumero pendens transmittitur arcu - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci20)
te nunc illa tenet, viduo quod sola cubili otia iam pulchrae terit infecunda iuventae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 24)
At iuvenis magno flammatus pectora luctu nunc implet saevo viduos clamore penates, nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit in loca - vix retinent comites - . nunc ore ligato incubat amissae mersumque in corde dolorem saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis Odrysius vates positis ad Strymona plectris obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit, ille etiam erecte rupisset tempora vitae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam76)
Romulei qualis per iugera circi, cum pulcher visu, titulis generosus avitis exspectatur equus, cuius de stemmate longo felix demeritos habet admissura parentes, illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii10)
- blande matrumque patrumque vulnera, qui viduos potui mulcere dolores, ille ego lugentum mitis solator, acerbis auditus tumulis et descendentibus umbris, deficio medieasque manus fomentaque quaero vulneribus, sed summa, meis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum22)
"quis te solio Sicyonis avitae excitum infrenos componere legibus Argos nesciat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권57)
"nil foedere rupto conubiisve super moveor viduaque iuventa, etsi crudus amor necdum post flammea toti intepuere tori:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권126)
per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis terga super laevos umeros vicina emori effugit et viduo iugulum ferit inrita ligno, tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권220)
"ast ego doner dum licet igne meo terraque insternar avita!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권79)
"omnipotens Nysaee pater, cui gentis avitae pridem lapsus amor."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권170)
"tu peior, tu cede, nocens qui solus avita gramina communemque petis defendere montem, et saltum dux alter habet."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권180)
"'rem summam instinctu superum meritique doloris, o viduae - Armate animos et pellite sexum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권49)
"servate animos avidumque furorem sanguinis adversi, tuque o, quem propter avita iugera, dilectas cui desolavimus urbes, ne, precor, ante aciem ius tantum casibus esse fraternisque sinas - abigant hoc numina!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권351)

SEARCH

MENU NAVIGATION