라틴어 문장 검색

Modo designatus aedilis, recens maritus recens pater intactum honorem, orbam matrem, viduam uxorem, filiam pupillam ignaram patris reliquit:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 8:1)
Hostibus eveniat viduo dormire cubili Et medio laxe ponere membra toro!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1012)
Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit, Frigidus in viduo destituere toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 520)
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficiunt laesi carmine fontis aquae, Ilicibus glandes cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 716)
Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces, Rustica nec viduum pectus amoris habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1010)
primus sollicitos fecisti, Romule, ludos, cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:65)
sic dominum sterilis saepe fefellit ager:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:306)
miror et ipse, et tecum quaero saepe quid inde petam, an populus vere sanos negat esse poetas, sumque fides huius maxima vocis ego, qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo, damnosa persto condere semen humo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 519)
Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, non intermissis ut fluat imber aquis, nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo mixta fere duris utilis herba rubis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 41)
est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum, erroremque suum quo tueatur, habet, quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis, per totidem menses a funere coniugis uxor sustinet in vidua tristia signa domo, haec igitur vidit trabeati cura Quirini, cum rudibus populis annua iura daret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권17)
"et careant loliis oculos vitiantibus agri, nec sterilis culto surgat avena solo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권385)
post ea praeteriti tumulis redduntur honores, prodigiisque venit funeribusque modus, dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권349)
"hinc coniunx, hinc pater arma tenet, quaerendum est, viduae fieri malitis an orbae:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권109)
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae insula, quam Libyci verberat unda freti, hanc petit hospitio regis confisa vetusto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권371)
mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet, quam sterili terrae Delphicus edat opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권551)

SEARCH

MENU NAVIGATION