라틴어 문장 검색

ipsos quin immo orbos et locupletes et potentis venire plerumque ad iuvenem et pauperem, ut aut sua aut amicorum discrimina commendent.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 2:3)
ego autem oratorem, sicut locupletem ac lautum patrem familiae, non eo tantum volo tecto tegi quod imbrem ac ventum arceat, sed etiam quod visum et oculos delectet;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 4:1)
At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis, plerumque vilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 1:1)
argentum quoque magis quam aurum sequuntur, nulla adfectione animi, sed quia numerus argenteorum facilior usui est promisca ac vilia mercantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 5:2)
locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 1:3)
si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 5:2)
ac sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium petimur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 3:1)
nunc et subiectos nos habuit tamquam suos et vilis ut alienos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장12)
tum locupletissimus quisque miles labore ac saevitia fatigari donec vacationem emeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장9)
sanguine Capitonis cruentaverat eoque et postulantibus manifestior et punienti vilior fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장8)
ut in familiis, privata cuique stimulatio, et vile iam decus publicum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장6)
quippe in acie nihil praedae, inopes agrestes et vilia arma;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 13장2)
passim delationes, et locupletissimus quisque in praedam correpti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장3)
quae grata sane et popularia, si a virtutibus proficiscerentur, memoria vitae prioris indecora et vilia accipiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장4)
nobis super insitam levitatem et prodito Galba vilem mox fidem aemulatione etiam invidiaque, ne ab aliis apud Vitellium anteirentur, pervertisse ipsum Vitellium videntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION