라틴어 문장 검색

oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa, si egeat interprete?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 261:2)
sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:5)
illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 25:1)
at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 43:1)
solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi iuberent, cur armata apud Lacedaemonios Venus, et quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 70:1)
ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, lasciva, effeminata sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 97:1)
quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:4)
quod est vitiosissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 89:6)
mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 98:1)
apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 112:1)
Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 114:2)
infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 115:2)
itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:5)
neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui debuit, dissidet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:1)
iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 320:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION