라틴어 문장 검색

neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui debuit, dissidet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:1)
vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 12:3)
turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 70:1)
illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ' ὑπόθεσιν vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 189:1)
utitur fictione, si miles, si infans sit, si reipublicae causa absit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 191:4)
verum eadem fictio valet et ad qualitates:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 193:1)
haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, pacisculum, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, acidum, et , cum fur esset, tollium dictos invenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 162:1)
ea dicatur sane fictio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 170:2)
est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 200:1)
verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:2)
quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud, caesa foedera porca, fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset porco, vile erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 83:1)
atque, ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 118:3)
illae semper vitiosae ut a verbo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 203:2)
est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 204:1)
sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue eadem specie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 235:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION