라틴어 문장 검색

sed neque ea constantia gladiatoribus ad proelia quae militibus, nec proinde nutantes e navibus quam stabili gradu e ripa vulnera derigebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장3)
cura ripae Hordeonio Flacco permissa;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장3)
igitur Sextilius Felix cum ala Auriana et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장7)
iuvit locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장6)
ubi flagrare Italiam bello, cuncta in vicem hostilia accepere, expugnatis cohortium alarumque hibernis utraque Danuvii ripa potiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장5)
tripertito agmine pars, ut adstiterat, Flaminia via, pars iuxta ripam Tiberis incessit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장5)
mox contra tendere et puppis hostili ripae obicere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장9)
Civilis medium agmen cum robore Batavorum obtinens utramque Rheni ripam, quo truculentior visu foret, Germanorum catervis complet, adsultante per campos equite;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장6)
Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis per ripam itineribus celeraret, ipse navibus invalidus corpore, invisus militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장1)
inopia stipendii frumentique et simul dilectum tributaque Galliae aspernantes, Rhenus incognita illi caelo siccitate vix navium patiens, arti commeatus, dispositae per omnem ripam stationes quae Germanos vado arcerent, eademque de causa minus frugum et plures qui consumerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장2)
Forte navem haud procul castris, frumento gravem, cum per vada haesisset, Germani in suam ripam trahebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장1)
caesae cohortes eorum in vico Marcoduro incuriosius agentes, quia procul ripa aberant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장4)
miscuere sese Iulius Tutor et Iulius Sabinus, hic Trevir, hic Lingonus, Tutor ripae Rheni a Vitellio praefectus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장5)
Tutor valida manu circumdatos Agrippinensis quantumque militum apud superiorem Rheni ripam in eadem verba adigit, occisis Mogontiaci tribunis, pulso castrorum praefecto, qui detractaverant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장10)
liceat nobis vobisque utramque ripam colere, ut olim maioribus nostris:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION