라틴어 문장 검색

et, si os vulvae urgere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes ejus adducendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 8:5)
hisque ultimis apprehensis, venulas membranulasque omnes eadem ratione manu diducere a vulva, totumque illud extrahere, et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 9:5)
ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renovare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:3)
deinde aut ungue, aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 6:7)
scalpelloque undique a corpore vena diducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 2:10)
At, si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXII De digitis cohaerentibus, et curvatis. 1:1)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:6)
quod transversum longeque valentissimum, vulvam, vesicam, rectum intestinum tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 23:3)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, integrum id sit, quod relinquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:5)
Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 6:4)
et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum trium sit in ea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 7:3)
et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam laedas, delibrato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 9:5)
Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:1)
Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 5:1)
Cum virilem partem unam ferro reseratam detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION