라틴어 문장 검색

ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe caedem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 398:2)
percunctarentur ipsos Maronitas, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 401:2)
caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam evocati venissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 419:2)
caedem obicitis eorum, qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 425:1)
quod cum alii laudent, ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea quae belli iure acta sunt in disceptationem veniunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 428:2)
nostrum est quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 429:1)
nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 609:1)
etsi causa apparebat - nam ab iis pulsatum convivam suum audierat - infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 74:1)
non primus regnum fraterna caede petiero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 132:2)
An ut cruentum diadema fraterna caede gererem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 151:1)
nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 152:1)
fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 332:2)
equites bipartito in eos emissi magnam caedem edidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:3)
magna victoria non tamen incruenta fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 380:1)
cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 467:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION